monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 24

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 9, 24
Convertantur peccatores in infernum: omnes gentes quae obliviscuntur Dominum. Venit ad tertiam sectionem, in qua peccatoribus finem sub alacritate animi pronuntiat esse venturum. Convertantur, dicit; ab huius mundi delectatione tollantur, ne diutius possint in sua voluptate gaudere. Sequitur, in infernum, ne se crederent alibi esse mittendos. Infernum autem dictum est ab eo quod illic animae iugiter inferantur: sive, ut quidam volunt, a parte inferiore. Sed hic infernum vult intelligi perpetuam mortem, ad quam sine dubio perventuri sunt qui Domini praecepta contemnunt. Oblivisci autem Dominum, est erroribus superstitionum, et coeno voluptatis involvi; nam econtrario illius memores sunt, qui talia non requirunt.