monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 23

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 9, 23
Novum diapsalma, cui superpositum probatur et canticum: unde nonnullos haec res fecit advertere, diapsalma silentium non putare; aiunt enim fieri non posse ut canticum silentii esse videatur. Sed res ista determinationem quae in praefatione posita est, omnino nil impedit: hic enim canticum non interruptionem verborum tollit, sed futuram videtur indicare laetitiam.