monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 21

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 9, 21
Cognoscetur Dominus iudicia faciens: in operibus manuum suarum comprehensus est peccator. Vera nimis et absoluta sententia: quoniam tunc manifeste cognoscetur Dominus iudicia facere, quando peccatoribus dabitur aeterna cruciatione torqueri. Hic enim quia sunt eis libera scelera, relinqui creduntur forsitan impunita; sed ubi dies ille manifestationis advenerit, et throno maiestatis suae Dominus Salvator insederit, tunc generaliter agnoscetur operari iudicia sua, quando humanum genus, sive a sinistris, sive a dextris, eius fuerit arbitrio segregatum. Hoc est enim iudicia vere facere, uniuscuiusque merita sine aliqua confusione discernere. Sequitur sententiae huius aperta declaratio: dicit enim unde cognoscitur Dominum vere iudicia facere; scilicet quando nexuosis operibus suis peccator astringitur, et secundum actuum qualitatem dignam recipit ultionem. Nam sensus ille omnino vitandus est, qui putat peccatorem sola delictorum suorum recordatione cruciandum; nam si hoc tantum sufficeret, quare diceretur: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius , et illud: Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur ? Non enim hic loca tormentorum negat peccatoribus dari, sed per qualitates operum suorum eos dicit esse torquendos. Sentiamus ergo locum peccatorum suppliciis esse praeparatum: intelligamus extrinsecus poenale malum, quod sceleratis legimus Imminere. Nam ut revera cognoscamus beatitudinem a damnationibus quibusdam terminis esse divisam, recordemur divitem oculos sublevasse, pauperemque Lazarum in sinu Abrahae fuisse conspectum, se autem flammis ultricibus deputatum . Unde ordo iste veritatis nullatenus diceretur, si peccatores malorum recordatio sola torqueret. Haec sunt occulta filii, quae titulus praedixit.