monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 20

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 9, 20
Infixae sunt gentes in interitu quem fecerunt. In laqueo isto, quem occultaverunt, comprehensus est per eorum. In hoc et alio versu, qui sequitur, retributio peccatorum potenter exponitur: quia propria unusquisque iniquitate torquetur. Infixas enim dicit gentes, quae timore Domini non tenentur: sed quibusdam clavis peccatorum probantur esse confixae, ut se non valeant excutere, quas dura videntur ligamina cohibere. Quod ad Iudaeos non improbe dicimus pertinere, ut ita sint malis suis affixi, quemadmodum in cruce clavis Dominum infigere decreverunt. Laqueum vero occultaverunt, quantum ad eorum dicitur votum; nam Christo celatum esse nil potuit, qui passionem suam innumera denuntiatione praedixit. Comprehensus est per eorum. Perseveravit in metaphora laquei, quem superius dixit. Comprehensos enim illos dicimus, quos captio nodosa constringit. Pes autem significat gressus animi, et desiderium pravum, quod eos ambulare facit ad vitium; sicut Salomon in Proverbiis dicit: Pedes eorum in malitiam currunt, et veloces sunt ad effundendum sanguinem .