monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 19

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 9, 19
Ut annuntiem omnes laudes tuas in portis filiae Sion. Exsultabo in salutari tuo. Gratissima est portarum ista repetitio, ubi unum quidem nomen, sed res omnino diversae sunt; in illis mortis est aditus: in istis vitalis reperitur introitus. Liberatus ergo ex illis portis mortalibus, in istis portis Ecclesiae, quae beatitudinem tribuunt sempiternam, pronuntiaturum se laudes Domini pollicetur; per quas nomen eius eximium toto orbe celebratur. Sion enim reliquas mundi generavit Ecclesias, quia ibi natum est unde fidei nostrae venisse constat exordium, quod manavit latius in toto orbe terrarum. Salutare Patris Christus est Dominus, virtus et sapientia eius, qui nobis aeternam requiem tribuit et salutem. Merito ergo propheta in ipso se exsultare dicit, ubi gaudii nullus est finis.