monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 9, 18
Miserere mei, Domine, vide humilitatem meam de inimicis meis, qui exaltas me de portis mortis. Ista est oratio cunctorum pauperum ad singularem numerum competenter adducta, quia semper in unitatem sanctorum haec turba perducitur. Sic enim sibi postulat subveniri, ut a clementissimo Rege videatur: quia revera conspectus eius auxilium est, et tenebrosa protinus dispereunt, cum se tanti luminis serena concedunt. Humilitatem igitur suam de inimicorum superbia supplicat aestimari, quia tantum carnaliter humiliantur martyres Christi, quantum persecutores eorum temporaliter videntur extolli. Porta vero mortis est diabolus, vel omnis illecebra saecularis: quoniam per haec ad aeternum exitium infeliciter introitur. Exaltas me dicit, id est, longe facis a talibus. Nam cum porta mortis sit conversatio scelerata multorum, iure se ab ea dicit exaltatum: quia praeceptis vitalibus adhaerebat.