monumenta.ch > Cassiodorus > 9 > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 9, 17
Quoniam requirens sanguinem eorum memoratus est: non est oblitus orationem pauperum. Quia superius dixerat: Gentibus praedicate, et multos eorum constat occisos: ne quis putaret inultum esse quod gestum est, sequitur sanguinem martyrum ab impiis persecutoribus esse requirendum, ut in aeternum recipiant quod temporaliter effecerunt. Memoratus est, mirabiliter ad utrumque positum est: ut et persecutores vindicta terreret, et martyres promissio benigna reficeret. Non est oblitus, ad conquerentium infirmitatem dicitur roborandam, qui propter longinquitatem futuri iudicii retributiones Deum aestimant aliquatenus oblivisci. Orationem pauperum, petitionem dicit iustorum, quam ex sua persona subter adiungit, ut de unoquoque fideli hoc intelligas, quod sibi propheta postulat largiendum.