monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 9, 16
Psallite Domino, qui habitat in Sion; annuntiate inter gentes mirabilia eius. Venit ad secundam sectionem, ubi beneficia praesentis temporis et futuri beatus propheta respiciens, ad psalmodiam provocat populos devotos: ne cum tanta eis conferuntur praemia, aliquo torpore lentescant. Primum dixit, psallite Domino; et ne in suis superstitionibus psallendum putaret esse gentilitas, addidit, qui habitat in Sion: ut designaret Dominum Salvatorem, qui in illis partibus corporaliter apparens, religione sui nominis totius mundi ambitum comprehendit. Hoc enim de sancta incarnatione dicitur; nam ille ubi non habitat, qui ubique totus est? Verum ut nominis huius mysterium etiam spiritualiter perscrutemur, Sion speculatio dicitur, quia revera Deus in contemplatione piissima reperitur. Et iuste ibi nobis habitare dicitur, ubi eum illuminati coelesti gratia contuemur. Exponit etiam quod superius dixit, psallite, quia hoc est revera illi psallere, universis gentibus eius mirabilia nuntiare. Unde intelligere possumus in omni actu psalmodiam competenter dici, quidquid potest Domini laudibus applicari. Intuendum est etiam quia hoc per definitionem decenter explicatum est; dicit enim cui Domino psalleretur, id est, qui habitat in Sion.