monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 9, 15
Et sperent in te omnes qui noverunt nomen tuum: quoniam non derelinquis quaerentes te, Domine. Sperent in te: non saeculi blandimenta respiciant, sed in tua promissione confidant. Qui noverunt nomen tuum, id est, qui maiestatem tuam sanctissima devotione venerantur. Audierunt enim nomen Domini, et illi qui minime credunt; sed tantum illi noverunt, qui mandatis eius suppliciter obsequuntur. Sequitur causa cur in Domino debeant sperare: quia non patitur eos deserere quos ad se perspexerit confugisse. Certum est enim praesentem semper habere Dominum, qui tali praeditus docetur arbitrio.