monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 9, 14
Et factus est Dominus refugium pauperum, adiutor in opportunitatibus in tribulatione. Copiosa spes pauperum et magna cogitatio gaudiorum, ipsum refugium habere quem iudicem. Audivimus pauperem, sed non omnem putemus inopem. Pauper ille Dei est, qui terrena cupiditate vacuatus, coelesti desiderat largitate ditescere. Et ne imbecillitate sua pavescerent corda fidelium, sequitur magni auxilii firma promissio: Adiutor in opportunitatibus: quia illud est adiutorium dulcissimum, quod in necessitate praestatur. Ipsamque iterum opportunitatem evidenter expressit, dicens: In tribulatione, quando animus afflictorum ad compunctionis studium avidius incitatur, sicut in alio psalmo dicturus est: Invoca me in die tribulationis tuae, et eripiam te, et glorificabis me .