monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 9, 13
Et ipse iudicabit orbem terrae in aequitate, iudicabit populos cum iustitia. Ipse utique Dominus Christus, qui hic patiendo iniustitiam, ibi impiis veraciter dicitur demonstrare iustitiam. Orbem terrae, sanctos viros debemus accipere, qui de universali Ecclesia, quasi de coronae circulo congregantur. Isti in aequitate iudicandi sunt, quibus propter fidei et humilitatis suae bonum misericordia copiosa praestabitur, qui audituri sunt: Venite, benedicti Patris mei , etc. Unde Sedebunt super sedes duodecim iudicantes duodecim tribus Israel . Populi autem debent accipi peccatores, qui operibus diabolicis non videntur exuti. Isti cum iustitia iudicandi sunt, qui pro factorum suorum scelere damnabuntur, quibus dicendum est: Ite in ignem aeternum . Sic duobus nominibus aequitatis et iustitiae, qualitatem illam iudicii mirabili brevitate descripsit.