monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 9, 12
Et Dominus in aeternum permanet. Paravit in iudicio sedem suam. Decora nimis aptaque diversitas. Quia dixerat impios perire, dicit nunc in aeternum Dominum permanere; quod audire nolunt qui Creatori suo pravis ausibus restiterunt. Sed confugiant ad Dominum misericordem, ne patiantur districtum iudicem. Paravit, hoc est Deus homo; ut qui hic in humilitate iudicatus est, ibi in maiestate sua iudicaturus adveniat. Haec sunt quae titulus dixit, occulta filii: quia ineffabile donum est, ut humiliatam hominis naturam atque demersam dextera suae potentiae ad coelestia regna levaverit.