monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 9, 11
Inimici defecerunt frameae in finem, et civitates destruxisti. Periit memoria eorum cum sonitu. Inimici, genitivus casus est, id est diaboli, cuius frameas defecisse testatur. Framea enim Hebraicus sermo est significans gladium quo hostis ille bacchatur. Quod autem dixit, in finem, consummatio saeculi datur intelligi: quando virtus diaboli omnipotenti illo gladio probatur interimi, de quo dixit in septimo psalmo: Nisi convertamini, gladium suum vibrabit , etc. Civitates autem dicit destructas, populos infideles ultima Domini Christi manifestatione convictos, quorum pectora diabolus in hoc saeculo, tanquam suae civitatis moenia, possidebat. Periit autem memoria eorum cum sonitu. Cum sonitu vero, cum clamore maximo dicit; quod fieri solet quando res prosperae gravissimo fine clauduntur, ut nec potestas eorum videatur remanere, nec nomen. Intuere quemadmodum in pulcherrim comparatione permansit, ut civitates quas destructas dixerat, eas cum sonitu testaretur eversas.