monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 9, 10
Increpasti gentes, et periit impius: nomen eorum delesti in aeternum et in saeculum saeculi. Hinc iam sacratissimus Domini secundus adventus exponitur, quando increpabuntur gentes incredulae, et diabolus cum machinationibus suis peribit in aeternum. Tunc enim non remanebit eius tempestuosa perversitas, quando erunt omnia, Domino praestante, tranquilla. Nam quis ulterius in regno Domini aut diabolum nominet, aut eius sequaces, cum Dominicam civitatem nec adversitas concutiat, nec ullus hostis invadat? Quid sit quoque aeternum decenter expositum est, saeculum saeculi. Saeculum futurum Domini significat regnum, quod nulla aetate, nullo tempore finietur. Et ne possit aliqua permixtione confundi, dictum est, saeculi, id est huius quo nunc utimur subsequium. Istud enim sibi redeundo succedit, et temporibus exemptis, annuis revolutionibus iteratur; illud autem non ad initium redit, sed sine aliqua mutatione iugiter perseverat. Quapropter desinant haeretici dicere, aliquando diabolum cum sequacibus suis ad gratiam posse revocari, quando sic evidenter audiunt eos in aeternum, et in saeculum saeculi esse damnandos, ut nec nominis eorum possit remanere vestigium.