monumenta.ch > Hieronymus > bnf9389.286 > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 9, 9
Quoniam fecisti iudicium meum et causam meam: sedes super thronum qui iudicas aequitatem. Cum duo ex diversa parte confligunt, necesse est unum offendere, cum alterum contigerit obtinere. Probata ergo prophetae causa, odium fuisse constat adversi: quia non poterat persecutor placere, cum decreverit Dominus eum qui impie premebatur eripere. Sed cum dicit, iudicium meum et causam meam, prosperam sibi testatur fuisse sententiam. Sic et navigantes suum ventum dicunt, quando illis eventus prosperitatis arriserit. Sedes super thronum: Domino dicitur Christo, qui nunc sedet ad dexteram Patris, unde venturus est iudicare vivos et mortuos. Sedes autem, prophetiae virtute, praesens dictum est pro futuro. Nam sessionem istam ad incarnationem Domini pertinere manifestum est, quae adhuc illo tempore non videbatur effecta. Thronum significat tribunal futuri iudicii, in quo Dominus Christus maiestatis suae honorabili potestate sessurus est. Iudicas aequitatem. Et hic tempus praesens pro futuro dixit. Iudicaturus est enim aequitatem, cum ad disceptandum post finem mundi reluxerit. Quae figura dicitur idea, cum speciem rei futurae velut oculis offerentes, motum animi concitamus. Hoc etiam in subsequentibus latius explicabitur.