monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 9, 8
In convertendo inimicum meum retrorsum, infirmabuntur et perient a facie tua. Quamvis multos inimicos habuerit, tamen hic modo Saulem convenienter advertimus. Retrorsum enim dixit, quia non potuit obtinere quod voluit; sed magis quanto ille nequiter persequebatur, tanto iste tolerando improbum iustior apparebat. Et cum prius inimicum dixerit numero singulari, hic dicit infirmabuntur: quia rex persecutor erat, qui voluntates suas multis famulantibus exerebat. Quapropter congrue dictum est infirmabuntur, quia Dei voluntate omnes inefficaces generaliter exstiterunt. Et perient a facie tua, dum ego ad te devota mente confugio. Iniquus enim ante faciem tuam, id est ante gratiam tuam, non venit, quia persequitur innocentem.