monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 9, 7
Laetabor et exsultabo in te; psallam nomini tuo, Altissime. Non in hoc saeculo, ubi lethifera laetitia est; non in ambitionibus mundi, ubi peccata amara suavia sunt; sed in te, ubi securum gaudium semper sumit augmentum. Plus est enim exsultare quam laetari. Exsultare est enim animi et corporis maiore motu iucundissima libertate gaudere. Gratias quoque se acturum pollicetur Altissimo, qui supra omnia probatur excelsus quod eum ab inimicis suis, sive carnalibus, sive spiritualibus, liberare dignatus est: promittens, sicut dictum est, et operibus se Domino, et voce cantare.