monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 9, 6
Vers. 1. Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo: narrabo omnia mirabilia tua. In toto corde confitetur Dominum, qui nullis mundanis cogitationibus fluctuat; quod perfectorum esse non dubium est, qui et originalis peccati vitia et suggestiones perversas spirituum malorum, Domino praestante, vicerunt. Sequitur, narrabo omnia mirabilia tua. Quis, rogo, potest omnia mirabilia divina narrare, quae quotidie in coelo et in terra virtus eius operatur? Sed usus Scripturarum est per synecdochen figuram, quae significat a toto partem, dicere omnia, dum comprehendi nequeant universa. Sed ut de multis unum dicere videamur, quid mirabilius quam pro salute humani generis Deum inconfusibiliter humanatum, et qui hic iudicatus est, ipsum ad orbem iudicandum esse venturum?