monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 9, 4
Totus hic psalmus a persona prophetae depromitur. Prima professione laetum se dicit Domino psalliturum, quoniam confudit diabolum, cuius culturam adventus sui pia dispensatione destruxit. Secunda commonet fideles ut psallant Domino, qui habitat in Sion, qui vindicat sanguinem pauperum et exaltat eos de portis mortis. Tertia peccatoribus cum Antichristo malorum finem dicit esse venturum. Quarta malorum ipsorum nimietate permotus, conversus ad Dominum, quasi necessisse illum dicit a defensione pauperum, cum malis datur licentia praesumptionis suae. Quinta deprecatur ut tremendi illius iudicii tempus adveniat, quatenus haec omnia fine celeri transigantur: ne cuiuslibet hominis iniquitis ultra praevaleat. Talis enim malignitas illius temporis erit, ut nemo fidelium optet mundi tempora differri, in quo tanta mala cognoverit actitari.