monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 9, 2
Finis iste quid significet saepe iam dictum est, non in quo deficit, sed in quo crescitur, ex quo vere reparamur, qui nobis initium bonorum, terminus est malorum; ad quem Iudaei non perveniunt, quoniam sua incredulitate deficiunt. Pro occultis filii, personam significat Domini Salvatoris. Nam cum nomen aliquod ad quem pertineat non ponitur, necesse est ut hoc dictum de summitate aliqua sentiatur. Supra enim ubi voluit Absalom intelligi, pronuntiavit filii sui; hic vero quod ad unigeniti Verbi referri desideravit excellentissimam summitatem, Filii tantum dixit, qui est omnipotens atque inerrabiliter Filius, coaeternus Patri, faciens quae vult in coelo et in terra. Simili modo in Evangelio dictum est: Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis . Non enim ibi secutum est, Dei, sed tantum vocabulum ipsum purum sine aliqua adiectione sufficit. Pro occultis autem positum est numero plurali, quia non unum, sed duplex hic cognoscitur esse mysterium; significat enim incarnationem Domini et futurum iudicium, de quibus psalmus iste dicturus est. Sed iam humanitas Christi manifestata dignoscitur, cuius adhuc iudicium sustinetur. Sed cum audimus pro occultis, praebere debemus intentum animum lectioni: ut nobis, iuvante Domino, reserentur, quae praedicuntur occulta.