monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 8, 18
De duabus naturis Domini Christi, et secundus psalmus, et iste locuti sunt: quamvis et alii subsequantur: id est, vigesimus, septuagesimus primus, octogesimus primus, centesimus primus, centesimus nonus, et centesimus tricesimus octavus; ut obscurum iter huius saeculi gradientes, quasi plurimis lampadibus incensis, in haereticas cautes minime valeamus incidere. Quapropter tanti beneficii cognoscamus auctorem. Unus est enim Dominus Christus, genitus ex Patre sine tempore, natus ex matre sub tempore. Prius mundum creavit ex nihilo, post ingenti liberavit exitio. Talis est enim Dei et hominis facta connexio, ut utrumque integrum, utrumque permaneat sine aliqua confusione distinctum. Neque enim aut divinitas impassibilis mutari potuit, aut humanitas aliud, nisi ut meliorata semper maneret, accepit. Sic enim verus atque omnipotens mediator effectus est, ut qui in forma Dei Patri erat aequalis, fieret et nobis carnis assumptione consimilis. In se enim permanere fecit iuncta, quae voluit esse paci fica. Hoc est spei nostrae singulare praesidium, redemptionis indebitum munus, mortis exitium, vita sanctorum. Quale enim, rogo, genus est pietatis, ut ille angelorum Dominus usque ad formam servi fuerit venire dignatus, ut mors cum auctore suo diabolo vinceretur, qui mundum suis vinculis tenebat obnoxium? Unde beatus Ambrosius hymnum Natalis Domini eloquentiae suae pulcherrimo flore compinxit , ut pius sacerdos festivitati tantae dignum munus offerret. Ait enim: Procedens de thalamo suo pudoris aula regia, geminae gigas substantiae, alacris ut currat viam, et caetera quae supra humanum ingenium vir sanctus excoluit. Nam et ipse numerus ogdoadis in Scripturis divinis magnarum rerum sacramenta continere dignoscitur. Octo etenim animae ingressae sunt in arcam Noe, quae mundo pereunte salvatae sunt: octavus filius Iesse, David fuit, quem a Domino constat electum; octavo etiam die circumcisio purificabat Hebraeos; octavo, id est dominico die Dominus surrexit a mortuis, in quo humani generis spes ab impiorum inferno in coelorum est elavata fastigium. Iste autem numerus est quem arithmetici actu primum quadrantal appellant, quem Philolaus Pythagoricus harmoniam geometricam vocat; eo quod omnes in ipso videantur harmonicae convenire rationes.