monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 8, 16
Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra! Postquam incarnationem Domini Christi, et resurrectionis gloriam sancta Ecclesia laeta cantavit, illum versum de laude Domini repetit quem dixit in capite. Congrue siquidem principium ipsi deputatur et finis, qui de se dixit: Ego sum alpha et omega , id est initium et finis. Sed quoniam divina verba fecunda sunt, alia nobis sacramenta progenerant. Significant enim et illos quorum vita divinis muneribus et religiosis auspiciis inchoata, in Domini credulitate permansit. Unde mente condendum est hunc esse ex his primum psalmum qui se repetitione versuum sacramentali iteratione congeminant; quod et de aliis loco suo competenter edicemus.