monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 8, 15
Volucres coeli et pisces maris, qui perambulant semitas maris. Volucres coeli superbi sunt homines, qui inflati vento iactantiae, quasi per inane aeris efferuntur, et humilia despiciunt, cum altius elevantur. Volucres enim a volatu crebro dictae sunt. Pisces vero maris philosophos fortasse significant, qui huius mundi naturam erratica curiositate pertractant. Nam sicut illi posita fronte itinera sibi reserant pelagi inundatione confusa, ita et isti capite demisso venas rerum ratione humana, assiduo labore perquirunt. Sed cum sint pisces et fluminum, non vacat quod hic posuit, maris, propter eos qui sibi videntur esse sapientes. Verum isti tales, eorumque similes Domini pedibus feliciter subiiciuntur, quando ad Christianae venerint religionis affectum. Nam licet illi omnia iure dominationis inclinata sint, illos tamen dicimus proprie subiectos, qui ad eius onus leve et iugum suave pervenire meruerunt.