monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 8, 14
Oves et boves, insuper et pecora campi. In hoc et alio versu qui sequitur, argumentum est quod dicitur per enumerationem. Verum haec et alia nomina, quae sequuntur, allegorice dicta debemus accipere, ne post rationales creaturas incompetenter pecora vel iumenta posuisse videatur. Oves electum populum significant Christianum, sicut in Evangelio Dominus Petro dicit apostolo: Pasce oves meas . Qui ideo comparantur ovibus, quoniam se, praestante Domino, innoxia conversatione moderantur; deinde quia mundi exuvias sine aliquo sensu doloris amittunt. Nam sicut ovis tondentem se non increpat, ita nec iustus cupiditatem se exspoliantis accusat. Boves autem praedicatores designant, qui humana pectora mandatis coelestibus exarantes, virtutum messem germinare fecerunt. Nec vacat quod dicit, insuper, quia non solum illi sancti subiecti sunt, sed etiam peccatores. Saepe enim de conversis talibus maiore gloria triumphat Dominus Christus. Pecora enim sunt, dum in camporum libertate, id est in mundi istius voluptate pascuntur; oves sunt, cum iam intra septa Domini clauduntur.