monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 8, 13
Et constituisti eum super opera manuum tuarum. Omnia subiecisti sub pedibus eius. Superius de gloria eius et honore narratum est: nunc ponitur et potestas, ut agnoscatur Christi Domini maiestatis perfectissima plenitudo. Dicendo enim, Super opera manuum tuarum, omnis illi creatura subiecta monstratur; quia sicut a Domini opere nihil est exceptum, ita nec a potestate Christi aliquid probatur esse divisum, quippe qui iudicaturus est mundum. Dicendo enim omnia, nec terrena videtur excepisse nec supera; sicut de hoc loco testatur Apostolus coelestis expositor: In eo enim in quo ei omnia subiecit, nihil dimisit non subiectum ei . Nam et alio loco dicit: Adorate eum, omnes angeli eius . Addidit: sub pedibus eius, ut omnis creatura merito ipsum colere atque adorare videatur auctorem. Et respice omnia suis locis fuisse servata. Quem prius propter humilitatem carnis paulo minus ab angelis dixerat esse minoratum; post ascensionem dicit pedibus eius omnia fuisse subiecta, ut ista distinctio, et dubietatem titubantibus auferat, et gloriam sanctae incarnationis ostendat.