monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 8, 12
Minuisti eum paulo minus ab angelis: gloria et honore coronasti eum. Hinc iam Domini Salvatoris humilitas narratur et gloria. Minoratus est enim non necessitate ministratoria, sed pietatis suae spontanea voluntate, sicut Apostolus ait: Semetipsum exinanivit formam servi accipiens . Sequitur: Paulo minus ab angelis; quia crucem pro omnium salute suscepit. Ex ea siquidem parte Creator angelorum minor factus est angelis. Bene autem dixit: Paulo minus, quia etsi mortale corpus assumpsit, tamen peccata non habuit. Gloria vero et honore coronatus est, cum post resurrectionem nimis mirabilem, totius mundi credulitatem Deus, in eo quod homo est factus, exaltatus accepit. Corona enim orbis circulo competenter aptatur, quoniam ad eius similitudinem universa mundi extremitas formata est.