monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 8, 11
Quid est homo quod memor es eius, aut filius hominis quoniam visitas eum? Venit ad ingressum secundum, ubi uno versu per duas interrogationes et responsiones homo et exiguus et potentissimus approbatur. Quae figura dicitur peusis, latine autem percunctatio: ubi et interrogatio fit, et responsio parata subsequitur; quam iam et in quarto psalmo posuimus. Quid est homo? Cum despectu pronuntiandum est, id est, fragilis et caducus, Adae sequax, qui in veteri peccato permixtus, socia pravitate conclusus est. Huius memor est Dominus, quando ei peccata dimittit et misericordiae suae dona largitur; sicut in alio psalmo dicturus est: Filii autem hominum in protectione alarum tuarum sperabunt; inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos . Hoc est ergo esse memorem, conferre delinquentibus tantae gratiae sospitatem. Aut filius hominis, quoniam visitas eum. Hac iam voce surgendum est, quia Dominum significat Salvatorem, qui non ut caeteri mortales ex duobus hominibus natus est, sed ex Spiritu sancto, et beatae Mariae semper virginis utero tanquam sponsus de glorioso thalamo processit. Et considera quia superius dixit: Memor es; subiecit autem: Visitas. Memor fuit cum patriarchis de coelo misertus est; visitavit, cum Verbum caro factum est, et habitavit in nobis . Nam visitare dicimus, quando medicus ad infirmos ingreditur; quod in adventu Domini revera constat impletum.