monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 1 > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 8, 10
Quoniam videbo coelos opera digitorum tuorum; lunam et stellas, quas tu fundasti. Merito istud de futuro gloriosa dicit Ecclesia, quae ante adventum Domini erat adhuc in patriarchis et in sanctis hominibus constituta. Ait enim, Videbo coelos, id est libros evangelicos, qui coeli merito dicuntur, quoniam continent Dominum Salvatorem, qui dixit: Coelum mihi sedes est; terra autem scabellum pedum meorum . Sed qui sint isti coeli, breviter definivit opera digitorum tuorum; nam cum legatur in Exodo , digito Domini legem fuisse conscriptam, quem multi Spiritum sanctum accipere voluerunt, hic ideo positum aestimo, digitorum, ut libros divinos cooperatione sanctae Trinitatis perfectos evidenter ostenderet; sicut et alibi legitur: Appendit tribus digitis molem terrae . Quod simili sacramento recipiendum est. Digitus enim Dei dicitur divinae operationis effectus, quod potest Patri et Filio, et Spiritui sancto, id est uni Deo aptissime convenire. Sequitur: Lunam et stellas quas tu fundasti. Augmenta et imminutiones suas, quas patitur luna, se visuram dicit Ecclesia: ut modo crescat fide multorum, modo martyrum fine aliquibus imminuta videatur. Quae similitudines propter opiniones hominum frequenter dantur Ecclesiae. Caeterum illa afflictionibus crescit, et contritionibus semper augetur. Luna enim multis rebus a se discrepantibus comparatur: modo omni Ecclesiae, ut est illud: Donec extollatur luna ; modo membro eius lucidissimo, ut est hic; modo stulto, ut ait Salomon: Stultus ut luna mutatur . Subiunxit quoque stellas, iustos homines et religiosos, de quibus scriptum est: Sicut stella ab stella differt in claritate, ita et resurrectio mortuorum . Addidit: quas tu fundasti, ut cognosceremus omnia in praedestinationis eius fundata iudicio. Sive hoc ad deitatem Verbi pertinet exprimendam, ut in illa conditione rerum omnia fecisse crederetur. In his enim tribus videtur universa complexus, sicut est illud: In principio fecit Deus coelum et terram . Ubi cum duas res posuerit, cuncta complexus est, mirabili ordine praedicanda disponens; ut, quia erat post de sancta incarnatione locuturus, prius eius deitatem et omnipotentiam ostendere debuisset.