monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 8, 9
Propter inimicos tuos: ut destruas inimicum et defensorem. Propter inimicos, paganos designat et blasphemos, ne dicerent sacrilegi, ideo docti laudant Deum, quia librorum meditationibus imbuuntur. Professus est et infantes praedicare, qui venire ad Dominum fidei novitate coeperunt; ut haec sapientia divinitus magis tradita, quam humano labore videatur esse collecta. Inimicum vero et defensorem, Iudaeum perfidum specialiter dicit, qui dum Deum Patrem se putat defendere, Filio existit inimicus. Ita factum est ut Dei quasi defensor apertissimus, Deo probaretur adversus; quia Patrem non veneratur, nisi qui honorat et Filium; sicut ipse in Evangelio dicit: Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit eum . Hoc et ad omnes haereticos competenter aptatur, qui dum se putant Scripturas mala interpretatione defendere, inimico animo sanctis probantur dogmatibus obviare.