monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 8, 7
Quoniam elevata est magnificentia tua super coelos. Superiore versu perquiri fecit, quod hic competenter exposuit. Magnificentia est enim Domini incarnationis arcanum; inter cuius diversa miracula hoc nobis super omnia cognoscitur esse collatum, quod Deus dignatus est homo fieri, et crucem pro omnium salute sustinuit. Ista ergo magnificentia super coelos omnesque creaturas elevata est: quando Dominus Christus resurgens a mortuis, sedet ad dexteram Patris, sicut et alius psalmus dicit: Exaltare super coelos, Deus, et super omnem terram gloria tua .