monumenta.ch > Hieronymus > bnf11947.49 v > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 8, 6
Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra! Cum sit, Domine, casus vocativus, contra usum illi Dominus qui est nominativus, videtur adiunctus. Quae figura dicitur syllepsis, quoties casus discrepantes in unam significantiam congregamus. Veraciter itaque gaudet, quae dicit, noster. Necesse est enim ut huius bonis exsultare debeamus, cuius nos esse profitemur. Sed cum dixit, quam, non potest explicare quod sentit. Quis enim aut creaturas terrenarum rerum, aut maris ambitum, aut inanis huius aeris diffusionem, aut ornatum rerum coelestium sufficienter possit agnoscere, quae Dominus incomprehensibili sapientiae suae virtute disposuit? Haec omnia Ecclesia considerans, haerens ac detenta in earum rerum explicatione proclamat: Quam admirabile est nomen tuum, etc. In universa vero terra, quia totum per mundum eius religio sancta dilatatur; nec erit aliqua patria, ubi catholica non laetetur Ecclesia. Quapropter desinant Iudaei vel Donatistae sibi specialiter vindicare quod ad universitatem magis pervenisse cognoscunt.