monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 8, 4
Ecclesia vetus, quae nobis per torcularia pulcherrime declarata est, primo ingressu laudes Christi Domini laeta decantat: maiestatem eius praedicans, et operationes excelsas. Secundo apertius venit ad hominis naturam, quam de conditione pravissima, quae Adam fuerat peccante vitiata, ad magnarum rerum dicit crevisse fastigia. Sic Dominus Christus ex duabus et in duabus naturis inconfusis atque distinctis, una persona salutariter et indubitanter agnoscitur. Mente quoque condendum est, quod hic psalmus a Christo Domino naturam humanitatis assumptam tanta laude concelebrat, ut eam supra omnem creaturam clarissime testetur evectam; sicut et Apostolus ait: Cui enim dixit angelorum: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum ? Et alibi: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo : et paulo post: Propter quod et Deus illum exaltavit, et donavit illi nomen quod est super omne nomen, etc.