monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 8, 2
In finem, significare Dominum Salvatorem, quarti tituli expositione iam notum est. Torcular vero est, ubi multis ponderibus pressae uvae durissimis gigartis comminutis, follibusque vacuatis, dulcissima vina profundunt. Quod Ecclesiae videtur aptissime convenire, quando de obstinatis moribus, tumidaque superbia, pressura poenitentiae, suaves lacrymae salutariter exprimuntur. Talis illi etiam similitudo et in areis datur, ubi sub assidua tritura paleae sequestrantur a tritico. Quapropter convenit ut hunc psalmum ex persona priscae Ecclesiae intelligamus esse prolatum: in qua revera et torcular est quidem corporum, sed fructus salutaris animarum. Nam si Vetus et Novum recte dicitur Testamentum, cum tamen unius lex esse doceatur, cur asserere dubitemus antiquam et novam Ecclesiam unam esse Domini Christi sponsam pretioso sanguine conquisitam?