monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2 > sectio 25

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 7, 25
Magnifica nobis plsami huius, si studiose consideremus, sacramenta patuerunt. Prima parte fructuosam patientiam docet, quae perfectos probatur efficere Christianos. Patientia est enim religiosi viri laborum ac dolorum omnium, spe futurarum rerum et amore Domini, grata tolerantia. Secunda parte salutem rectis corde ipse Dominus pollicetur. Tertia terrentur impii, ne in illo iudicio damnentur errantes. O pietas optimi revera Creatoris! qui non vis derelinquere quos nosti ad tuum iudicium convenire; et immensae pietatis arcano, dum confitentibus parcis, tibi reos ipse subducis. Quis enim iustitiam evaderet tuam, nisi praemissa pietas subveniret? Septenarius quoque numerus admonet nos de illa requie aeterna cogitare, ad quam nos spem praesens psalmus extendit; ut merito tali numero receptus, iucunda exsultatione cantetur. Dubium quippe non est, quod peractis sex diebus qui ad activam pertinent partem, septimus repausationi deputetur, qui contemplationi theologicae noscitur adhaerere.