monumenta.ch > Hieronymus > csg68.277 > sectio 22

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 7, 22
Convertetur dolor eius in caput eius: et in verticem eius iniquitas eius descendet. Hic caput nostram animam debemus accipere, qua parte sumus sine dubio celsiores. Huic subiecta sunt peccata, quando refrenantur obnoxia. Quod si delictis contingat animam vinci, supra eam necesse est emineant, quae multitudine pravitatis exundant. Vertex quoque dictus est, quod dextra laevaque vertat capillos, qui significat capitis summitatem. Quam rationem esse non immerito dixerimus, quia contemplativae animae culmen excelsum est; unde etiam gloriosi Creatoris portat imaginem. Haec si peccatis obruentibus inclinetur, necesse est ut in verticem, id est, supra rationem descendat, quod augmento iniquitatis excrevit. Nam et ipsum verbum si consideremus, quam magnorum secretorum significans invenitur! Primum est quia iniquitas, dum ex alto praecipitata descendit, violenter percutit. Deinde potenter quomodo impii torqueantur exponit; nam cum supra eos propria peccata descenderint, suis malis, suisque sceleribus in poenas debitas destinantur. Dolor enim dictus est, quasi domabilis horror.