monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 21

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 7, 21
Lacum aperuit et effodit eum, et incidit in foveam quam fecit. Lacus dicitur cuius fundus latet, dum in unam foveam circumdatus includitur. Hic plano tergo intuentium oculis falsa tranquillitate blanditur: sed quantum sit profundus absconditur. Talis ergo et iste fuit lacus iniquitatis, quem Iudae pravitas excavavit: aperuit, quia primus nequiter inchoavit: effodit, dum eum in sua damnatione perfecit: incidit in foveam quam fecit, in mortis scilicet lacum. Quod verbum et ad lacum et ad sepulcrum potest aptissime convenire, sicut Salomon dicit: Qui parat foveam alteri, ipse in eam incidet . A se enim inchoat tractatus malus; et antequam laedat alterum, sibi prius operatur exitium.