monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 7, 17
Deus iudex iustus fortis et longanimis: nunquid irascetur per singulos dies? Ventum est ad quartam nihilominus sectionem, in qua propheta ex sua persona laudem concinens Patri, et vehementer Iudaeos terrificat obstinatos, et spem eis, qui ad eum redire cupiunt, pollicetur. Iustus dicitur Deus, quia tribuit unicuique in fine quod gesserit. Fortis, quia nullus potest resistere voluntati eius. Longanimis, ut hodieque ad poenitentiam exspectet, quos perdere pro scelerum suorum qualitate potuisset. Nunquid irascetur? Sub admiratione pronuntiandum est, quia imputatio ista negativa est. Irasci autem more iudicum dicitur, qui quando vindicare delicta cupiunt in sententiam severa indignatione consurgunt. Sed istud in Divinitate non convenit, quia ubi est fervida vindicta, non est temperata iustitia. Per singulos dies; id est, cunctis momentis, quemadmodum et peccatum omne committitur. Nam ubi esset gloriosa patientia, si poena mox sequeretur offensam?