monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 7, 16
Vers. 11. Adiutorium meum a Domino, qui salvos facit rectos corde. Incarnatio illa quae propter nos suscepta est, ad nos loquitur animandos. Nam licet istud de se dicere videatur per id quod subiectus est Patri, spem tamen in se credentibus inaestimabili pietate largitur. Nam cum una eademque Dei hominisque persona sit, suum humanitas dicit adiutorium potentiam Verbi, quod rectis corde et veniam tribuit et salutem. Intuere etiam quod in parte superiori propheta se petiit liberari: hic autem adiutorium Domini sibi Christus ipse promittit, qui dicit in Evangelio: Omnia quae Pater habet mea sunt, et mea Patris sunt . Ille enim petit ut famulus: iste promittit sibi ut Dominus.