monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 7, 15
Scrutans corda et renes Deus iustus. Haec propria virtus est Dei, et corda nostra discutere, et animi nostri vigorem potentiae suae luce penetrare. Nam licet nobis multo celsiores sint potestates coelorum, nulli tamen creaturarum datum est cogitationum nostrarum plenissime secreta cognoscere. Agnoscit autem perfecte in nobis solus ipse qui iudicat; propter quod dictum aestimo: Tu quis es qui iudicas servum alienum (Rom XIV, 4)? id est, qui cogitationes eius non intelligis. Nam nec nos ipsi nobis sic manifesti esse possumus, quemadmodum divinis conspectibus apparemus: cum de homine legatur, Peccata quis intelligit ? Consideremus etiam corda ad cogitationes posita: renes ad animi constantissimum vigorem, sive ad corporeas delectationes.