monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 7, 11
Exsurge, Domine, in ira tua, et exaltare in finibus inimicorum tuorum. Exsurge, Domine Deus meus, in praecepto quod mandasti. Venit ad secundam divisionem, in qua transitum facit ad illam similitudinem quam fecerat Domini Salvatoris. Sed tribus gradibus ascendit ista petitio. Primus est, ut in ira, id est in vindicta consurgat; sed non ad iram provocat Deum, quem sciebat esse mitissimum; maxime cum superius de se dixerit: Si reddidi retribuentibus mihi mala: sed humanis et translatitiis verbis talia referuntur. Verum haec vindicta quae dicitur ira, in diabolum potius debet adverti, qui toties punitur quoties ab eo peccator subiugatus eripitur. Exaltare in finibus inimicorum, id est in possessione diaboli magnificare, quam in peccatoribus tenet. In ipsis enim exaltatur Dominus, quando a convertentibus confessio laudis offertur. Secundus gradus est: Exsurge, Domine Deus meus, in praecepto quod mandasti: ipsum est enim quod superius dixit, in ira, ut cognoscas vindictam esse potius, non furorem. Mandavit enim Dominus in praecepto, quando in Evangelio dixit discipulis suis: Tertia die resurgam, et praecedam vos in Galilaeam . Haec dum facta sunt, exaltatus est in toto orbe terrarum, quem potestas diaboli possidebat; et vindicavit in eum, quando ab eo abstulit quod tenebat. Et intuere quia more prophetiae futura pro praeteritis dicit: In praecepto quod mandasti, utique quod adhuc mandaturus erat; ut est illud vicesimi primi psalmi: Foderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea , etc.