monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 7, 10
Persequatur inimicus animam meam, et comprehendat eam, et conculcet in terra vitam meam, et gloriam meam in pulverem deducat. Inimicum diabolum dicit, qui animas quas comprehendit conterit. Superior enim factus dat interitum, non salutem. Sic enim de animabus efficit, quas crudelissimus vincit, ut actus earum terrena faciat contagione maculari. Quapropter congruus est positus ordo verborum: prius enim fuit ut comprehenderet, postea ut conculcaret. Et gloriam meam in pulverem deducat; id est suscepti hominis honorem, qui ad imaginem et similitudinem Dei constat effectus. Deducat in illum pulverem quem proiicit ventus a facie terrae. Ita dum sibi conditionem ponit, peccantium ruinam mirabili narratione descripsit. His igitur superioribus tribus versibus explanatis, dicendum nobis est quemadmodum in eis hypothetici syllogismi secundus modus appareat, qui hoc modo fieri posse dignoscitur. Hypotheticus autem, id est conditionalis syllogismus est, qui ex conditionali, aut conditionalibus propositionibus accipiens assumptionem, colligit conclusionem. Cuius propositio talis est, quantum ad istam pertinet dictionem: Domine Deus meus, si feci istud; si est iniquitas in manibus meis; si reddidi retribuentibus mihi mala, decidam merito ab inimicis meis inanis: persequatur inimicus animam meam, et comprehendat eam, et conculcet in terra vitam meam, et gloriam meam in pulverem deducat. Istius autem propositionis secundum regulas dialecticorum reciprocatio talis est: si non decidam merito ab inimicis meis inanis; si non persequatur inimicus animam meam, et comprehendat eam; si non conculcet in terra vitam meam; si non gloriam meam in pulverem deducat; Domine Deus meus, non feci istud; non est iniquitas in manibus meis; non reddidi retribuentibus mihi mala. Cuius reciprocationis fit talis assumptio: attamen non decidam merito ab inimicis meis inanis; attamen non persequetur inimicus animam meam, et comprehendet eam; non conculcabit in terra vitam meam; non gloriam meam in pulverem deducet. Hanc vero assumptionem sequitur ista conclusio. Igitur, Domine Deus meus, non feci istud: non est iniquitas in manibus meis; non reddidi retribuentibus mihi mala. Haec nos summatim atque simpliciter causa brevitatis attigimus. Si quis autem, sive de schematibus, sive de modis syllogismorum, sive quid sint simplices, sive compositi plenissime nosse desiderat, Aristotelem in Graecis, Victorinum autem Marium lectitet in Latinis, et facile sibi quisque talia confirmat, quae nunc difficilia fortasse diiudicat.