monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 7, 8
Domine Deus meus, si feci istud, si est iniquitas in manibus meis. Hic quidem dicit: Si feci istud: sed inferius quid sit, istud, exponit cum ait: Si est iniquitas in manibus meis. Quae figura dicitur epexegesis, id est explanatio dicti superioris. Sed hoc non debet generaliter intelligi: quia non est in homine aliquam iniquitatem in suis manibus non habere. Sed istud ad persecutionem Abessalom dicitur filii, a quo propheta iniuste videbatur affligi. Nam quemadmodum vel inimicum tractaverit, Regum textus ostendit ; ut tempore quo contra eum exercitum destinabat, ducibus suis praeceperit ut maxime Abessalom saluti prospicere debuissent; quem etiam mortuum gravissimo dolore deflevit. Merito ergo dicit iniquitatem in hac causa duntaxat in suis manibus non fuisse, cum sibi eum etiam superstitem relinquere voluisset.