monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 7, 7
Nequando rapiat ut leo animam meam, dum non est qui redimat, neque qui salvum faciat. Leoni confertur diabolus, leoni frequenter comparatur et Christus: ille quod ad interitum rapiat, iste quod eripiat ad salutem. Pulchre vero propria verba suis auctoribus dedit: Dominum rogat ut eripiat, ne leo rapiat. Subiunxit: Dum non est qui redimat, neque qui salvum faciat; id est, cum tu a subveniendo cessaveris, illo enim tempore praevalet diabolus rapere, cum nobis peccatis nostris obstantibus Creator distulerit subvenire. Ipse enim fideles redimit, qui suum Filium pro humano genere inaestimabile pretium dedit. Nec ab alio potest salus venire, nisi a salutis auctore. Sic Dominum Christum per haec relucentia verba declaravit.