monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 7, 6
Domine Deus meus, in te speravi, libera me ab omnibus persequentibus me et eripe me. Quamvis propheta, Abessalom filii sui causa videatur esse proposita, de universis tamen inimicis se supplicat debere liberari, ab spiritualibus maxime nequitiis, quas convenit studiosissime praecaveri: quia carnales hostes corpus impetunt, spirituales vero animas necare contendunt. Libera a peccato, eripe a diabolo. Ab ipsius enim potestate tollimur, quando misericordia Domini delictorum sordibus expiamur. Sed cur debeat a persequentibus erui, praemissa ratione demonstrat: quoniam se in ipso sperasse confirmat.