monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 7, 2
Quamvis haec causa in secundo libro Regum latius indicetur, propter explanationem tamen tituli breviter exponenda cognoscitur. Cum David a filio suo Abessalom crudeli bello premeretur, amicum suum Chusi fecit pro dignoscendo consilio ad eius castra migrare: ut quidquid adversus eum ageretur, sibimet secretius indicaret. Nam et ipsum nomen praedictam indicat causam. Chusi enim, Patre Augustino docente (Enar. in psal. VII), interpretatur silentium: quod revera fidelis eius exercuit, quando illi secretius profutura mandavit. Filius autem Iemini, filius dexterae interpretatur. Quod bene ad ipsum refertur, quia saluti eius necessaria proditione consuluit. Sic Dominus noster in medio Iudaeorum silentium misit, cum mysteria sanctae incarnationis assumpsit. Perfidis enim tanquam silentium fuit, quod fidelibus probatur esse praedicatum. Hunc ergo psalmum ad similitudinem Chusi de futuro mysterio Domini propheta cantavit, quia sicut David filii sui Abessalom a se geniti et educati iniustam persecutionem pertulit, ita Dominus liberati a se populi atque nutriti, furorem detestabilis praesumptionis sustinuit. Scire autem debemus hunc primum esse psalmum eorum, in quibus per actus David significantur Domini futura mysteria. Subsequuntur enim huiuscemodi vicesimus sextus, tricesimus tertius, et centesimus quadragesimus tertius, quibus convenit schema quod dicitur allegoria, id est inversio, aliud dicens, aliud significans.