monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 24

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 6, 24
Licet in omnibus psalmis intelligentiae studium adhibere debeamus, quoniam inde vitae nostrae maxima subsidia conquiruntur, tamen poenitentium aestimo magnopere perscrutandos, qui humano generi velut competens medicina praestantur. Inde enim animarum saluberrima lavacra suscipimus, inde peccatis mortui reviviscimus, inde lugentes ad aeterna gaudia pervenimus. Est enim quoddam iudiciale genus, in quo reus conspectibus iudicis praesentatus assistit, peccatum suum lacrymis diluens, et confitendo dissolvens, summum genus defensionis afferens, quo se ipse condemnat. Hic non est accusator extraneus, sed ipse impugnator est suus. Meretur veniam quia se non excusat a culpa; nec potest taliter agi sub tali iudice, cui peccata nullus praevalet abnegare. Hic coniectura cessat: hic finis non quaeritur: hic caeterae qualitatis species desunt, quoniam omnia lucida veritate panduntur. Sola est ergo necessaria quae dicitur concessio, cum reus non id quod factum est defendit, sed ut ignoscatur expostulat. O inaestimabilis pietas Creatoris! Reus pro se sententiam dici fecit: quoniam ipse se vehementius accusavit. Sed nequaquam quilibet callidus oratorum haec a iudice obtinere potuit, quae iste simplicitate plenus a Domini pietate promeruit. Nec vacat quod in calculo senario, quem in disciplina numerorum constat esse perfectum, personam poenitentis aptavit. Ipso enim die hominem creavit: ipsa etiam aetate Christus Dominus ad liberandum eum, in hunc mundum venire dignatus est: sexto etiam die crucifigi pro hominum salute decrevit; ut haec supputatio et hominis initium, et absolutionem peccatorum aptissime continere videatur. Nam de poenitentiae utilitate et virtute atque gratia, beatus Augustinus inter copiosos libros, de hac re, ubi locum reperit, negligendum esse non credidit; tamen uno volumine mirabiliter et breviter solita vivacitate tractavit.