monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 15 > sectio 22

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 6, 22
Erubescant et conturbentur omnes inimici mei: avertantur retrorsum, et erubescant valde velociter. Tribus partibus decursis, venit ad ultimam conclusionem. Conclusio est enim exitus et determinatio totius orationis: ubi iam, ut exauditum decebat, laetus exsultat. Quoniam ista quaedam formula poenitentium est, ut inchoent a lacrymis, et desinant in laetitia; quaetenus tali exemplo possit agnosci verum esse quod legitur: Qui seminant in lacrymis, in gaudio metent . Et intuere quod sancta conscientia poenitentis, a peccatis suis facta libera, ecclesiasticis regulis obsecundans, mox pro inimicis suis, ut convertantur, exorat; ut, sicut ille suscepit veniam, ita et inimicos eius carnales ad Domini gratiam redire contingat. Nam cum dicit: Erubescant, vult eos tanta compunctione illuminari, ut pro his quae agebant, ipsi potius erubescant, et intelligant perniciosos actus, quos pridem sibi putabant esse proficuos. Conturbentur autem dictum est, timore futuri iudicii, et Scripturarum praedicatione terribili: ne in illas poenas miserrimi hominum cadant, quas peccatoribus lex divina pronuntiat esse venturas. Cum dicit, mei, relaxavit odium cui multitudo fuerat donata culparum. Sequitur: Avertantur retrorsum, ut non permittantur ire quo tendunt; sed cum redeunt, ab inferni fovea liberentur. Hoc enim et Petro dictum est humana cogitanti: Redi retro, Satanas ; scilicet ne sapias illa quae sapis. Malus enim, cum retrorsum redit, emendatur; cum iustus, offendit. Sed quoniam hic de peccatoribus agebatur, bene illis optata est votiva conversio. Et ne eos diutius iudicaret forsitan differendos, addidit: Et erubescant valde velociter. O desiderium sanctae mentis eximium! Quis enim in causa sua amplius petere potuit quam iste qui pro inimicis suis acerrimis postulavit? Talium itaque Dominus miseretur, qui misericordiae momenta non negligunt; sicut in Evangelio scriptum est: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequenter .