monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 21

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 6, 21
Vers. 10. Exaudivit Dominus deprecationem meam, Dominus orationem meam assumpsit. Deprecatio est cum pietate frequens oratio, et sola est quae nimia decet, et importuna conciliat. Assumpsit, suscepit vult intelligi, tanquam aliquid manibus acceptum. Et intuere magnum exsultationis arcanum; ut orationem suam et auribus dicat auditam, et quasi oblationem aliquam fuisse susceptam. Sic enim facere laetantes solent, ut diversis modis eadem repetant, unde magno impetu gratulationis exsultant. Nec vacat, quod in uno munere tertio sibi dicit Dominum praestitisse; scilicet ut supplicationibus suis sanctam Trinitatem adfuisse monstraret.