monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 19

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 6, 19
Inveteravi inter omnes inimicos meos. Inveteravi, id est, in veteris hominis Adae antiquitate permansi, qui ad differentiam novi hominis, id est, Christi, vetustus merito nuncupatur. Inter omnes inimicos meos: sive inter spiritus diabolicos, sive inter nostra peccata. Ipsa sunt enim veraciter adversa, quae animas in tartarum deducunt, et adhuc feraliter blandiuntur. Completa est promissa narratio: est enim, sicut praecipitur, brevis et lucida, idonea quoque ad iracundiam iudicis temperandam. Nunc de saluberrima correctione dicendum est.