monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 6, 17
Lacrymis stratum meum rigabo. Rigare uberius aliquid significat quam lavare. Sed videamus, cum superius lectum dixisset, quare iterum repetere voluisset stratum? Stratum enim significat cumulum peccatorum; quod ideo lacrymis rigat, ut eodem saluberrimo imbre resoluto, homo in novam messem virtutis adolescat, fiatque ex peccatore iustus, ex lugente laetus, ex aegroto sanissimus. Nam si stratum collectionem vestium velis advertere, ipsa impossibilitas occurrit quae de lecti lavatione surrexit. Sive hoc per figuram hyperbolen potest accipi, per quam solent aliqua in magnitudinem exaggerationis extendi: sicut de navigantibus in centesimo sexto psalmo dicturus est: Ascendunt usque ad coelos, et descendunt usque ad abyssos . Et in quinquagesimo psalmo: Lavabis me, et super nivem dealbabor ; cum nive nihil possit esse candidius. Et in Deuteronomio Moyses Iesu Nave praecepit: Liber hic legis non recedat de manu tua: et meditaberis in eo diebus ac noctibus, ut scias ingredi viam tuam (Iosue I, 8). Simili modo et alter poenitens in centesimo primo psalmo dicturus est: Cinerem sicut panem manducabam, et potum meum cum fletu temperabam , et his similia.